monumenta.ch > Augustinus > sectio 2 > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 143, 11
Homo vanitati similis factus est; et tamen innotuisti ei, et aestimas eum. Homo vanitati similis factus est. Cui vanitati? Temporibus praeterlabentibus et praeterfluentibus. Vanitas enim ista dicitur in comparatione semper manentis et nunquam deficientis veritatis. Nam et ista creatura est loci sui. Implevit enim Deus terram, sicut scriptum est, bonis suis . Quid est, suis? Sibi congruentibus. Sed haec omnia terrena, volatica, transitoria, si comparentur illi veritati, ubi dictum est, Ego sum qui sum ; totum hoc quod transit, vanitas dicitur. Evanescit enim per tempus, tanquam in auras fumus. Et quid dicam amplius, quam id quod apostolus Iacobus dixit, volens homines superbos ad humilitatem redigere? Quae est enim, inquit, vita vestra? Vapor est ad modicum apparens; deinceps exterminabitur . Ergo, Homo vanitati similis factus est. Peccando vanitati similis factus est. Nam quando est primum conditus, veritati similis factus est; sed quia peccavit, quia recepit digna, vanitati similis factus est. Pro iniquitate enim erudisti hominem, dixit in alio psalmo, et tabescere fecisti sicut araneam animam eius. Inde et hoc, Homo vanitati similis factus est. Ibi quid ait, Ecce veteres posuisti dies meos . Hic quid ait? Dies eius sicut umbra praetereunt. Attendat sibi homo in diebus umbrae suae, ut faciat aliquid dignum desideratae lucis suae; et si in noctis umbra est, quaerat diem. Dies enim huius vanitatis, cognoscenti homini, dies est tribulationis; sive aliqua incommoditate et aliqua molestia noceat nobis, sive aliqua prosperitate mundus arrideat, totum timendum et gemendum est, quoniam tentatio est vita humana super terram : unde dicitur , Tota die contristatus ambulabam . Solatiis opus habemus, et quidquid nobis nunc exhibet Deus, cum prospere exhibet, non est gaudium beatorum, sed consolatio miserorum. Itaque agat aliquid, inquam, homo dignum desiderata luce in istis diebus umbrae suae, et in nocte inquirat Deum, sicut scriptum est: In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus . Quam dicit diem tribulationis, nisi quam dicit et noctem? Manibus meis nocte coram eo. Adhuc in nocte sumus, et ad prophetiae lucernam vigilamus. Aliquid promissum est quod adhuc exspectatur: sed quid ait apostolus Petrus? Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, tanquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris . Ipse dies praemium nostrum ibi est. Mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi, et contemplabor . Ergo operare, quamvis in nocte, manibus tuis; id est, bonis operibus inquire Deum, antequam veniat dies ille qui te laetificet, ne veniat qui te moestificet. Vide enim quam securus opereris, quia non desereris ab illo quem quaeris: Manibus meis, inquit, Deum exquisivi nocte coram eo. Ut Pater tuus qui videt in occulto, reddat tibi ; ideo, coram eo. Intus habeas misericordiam, charitatem; ne aliquid facias quasi studio placendi hominibus. Manibus meis, operibus meis: in umbra, in hac vita: ubi ipse videt, non ubi placere hominibus studeo. Et quid sequitur? Et non sum deceptus. Homo vanitati similis factus est; dies illius tanquam umbra transeunt: et tamen innotuisti ei, et aestimas eum.